Geissleria Lange-Bertalot and Metzeltin

Description

Valve plerubque elipticae vel lineari-ellipticae ad instar aricbus variabilibus, saepe simpliciter obtuse vel late rotundatis. Raphe fere recta filiformis apparens extremis centralibus rectis inconspicuis vel plusminusve paullo declinatis, extremis terminalibus uncinatis. Raphosternum aspectu interno cum fissuris internis raphis in constructione comparate simplez apparens inaequaliter Navicula sensu stricto. Lineolae striarum non aspectabiles in microscopo photonico quia semper magis densius positae, ultra 50 usque ad 80 in 10 um (Navicula s. str. continet circuiter 18 usque ad 48 in 10 um). Lineolae raro omnito absunt. Foramina externa areolum (in REM) apicaliter ordinata longitudine variabile vel ad scissuras (quasi alveolos externos) transapicales reducta semper apera nex membrana tenella (velum alis hymen) occlusa. Microsc. phot. visa: Striae transapicales regulariter non interruptae apparentes sed sub polis 1-4 striae interruptae structura "annulus" dicta itaque sectio "Annulatae" denominata. Puncta in spatio inter raphem et anulum hyalinum foramnia longiora extraordinaria separata sunt sicut incognita in genere Navicula sensu stricto et Navicula sensu lato quoad cetera taxa. Costae apicales inter foramina speciosa saepe (semper?) distincte verruculosae apparentes. In typo generis foramina lineolata absunt et sompensata angustis scissuris transapicalibus quasi alveolis externis. Omnes species adhuc cognita incolunt aquas continentales nec maritimas nec subsalsas.