Gomphosphenia Lange-Bertalot

Description

Frustula e facie cincturae paene rectangularia plusmi.nusve cuneata, numquam curvata nec flexa nec geniculata ey numquam hetero-sed isovalvata. Sic frustula generis constructione sicut in generibus Cuneolous, Gomphonemopsis, Gomphoseptata sed tamen individua habitant in aquis continentalibus non maritimis nec subsalsis. Valvae sicut Gomphonema (quoad subgen. Gomphosphenia) aut Rhoicosphenia (relatio ad subgen. Rhoicosphenula) simniles ad instar sed alia criteria generum eorundem absunt. Magis similes sed satis distinguendae complexione indiciorum typicorum de generibus Cuneolus, Gomphonemopsis, Gomphoseptata. Valvae facies plana non concava nec cenvexa. Zonae porellorum semper absunt. Rami raphis (rectae) epivalva hypovalvaque absolute aequales, id est poris centralibus inconspicuis vel dilatatis semper positius aequaliter. Foramina scissurae formantia, plerumque transapicaliter elongata non apicaliter elongata nec ad instar comma aut semilunares sicut in Gomphonema sive Rhoicosphenia. Autem non ad aperturas exteriores tenella membrana occlusa. Cingulum utraque valva complures vittas apertas continet. (Nescimus verum tamen si haec somplexio semper adest etiam in speciebuc adhuc incognitus huius generis, itaque fortasse emendanda est.).